PATAREA

PATAREA
PATAREA
secta Paterinorum, Bonizo Episcop. Sutrinus in Chron. Roman. Pontif, ex Bibliotheca Caesar. apud Lambecium Comm. l. 2. Eius temporibus Patarea apud Mediolanum exorta est. Dicti autem sunt Paterini ex Valdensibus quidam, de quorum appellatione sic Constitutio Friderici II. contra Haereticos, apud Vaddingum A. C. 1254. num. 14. In exemplum Martyrum, qui pro fide Catholica martyria subiêrunt, Patarenos se nominant, veluti expositos passioni. Iac. Petri Luccarus in Annalib. Ragusiensibus l. 1. p. 17. tradit ex Chronicis Bosnicis et Petro Livio Veronensi, sic nuncupatos esse a Paterno Romano, haeretico pessimo, qui in Bosnia doctrinae suae semina sparserit: Petrus Monachus Vallis Sarnei in Histor. Albig. c. 2. illos sic dictos contendit, a Pater noster, quod nempe Orationis Dominicae, quae ab his verbis incipit, recitatione salvari se crederent. Alii sic vocitatos aiunt; quod cum solâ eâdem Dominicâ Oratione S. Cenam consecrarent, ut est apud Rupertum de Divin. Offic. l. 2. c. 21. Mentio eorum in Authentica Gazaros Cod. de Haereticis, ubi alii legunt Patharenas, alii Patharinos, alii Patrinos; item apud Reinerum contra Valdenses c. 6. Matthaeum Paris A. C. 1236. in Gestis Innocentii III. p. 135. Concil. Lateran. III. sub Alexandro III. etc. Galli Patalins et Patelins vocârunt, Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque in voce Patarini, sic enim potius vocati videntur, ut ex dictis patet, it. infra Patareni.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • patarin — ● patarin nom masculin (italien patarino) Membre du mouvement formé, vers 1055, à Milan pour la réforme du clergé par les clercs Arialdo et Landolfo. (Les patarins furent d actifs partisans d une réforme ecclésiastique jusqu en 1075. Plus tard, « …   Encyclopédie Universelle

  • PATARORUM urbs — seu Patara nunc Patera, seu Paterea Castaldo. urbs Lyciae, Baudrando in ora maris Pamphylii, prope ostia Xanthi fluv. Patari opus. Strab. l. 14. in qua Apollo 6. hibernis mensibus oracula reddebat. Patria S. Nicolai, Myrae Episcopi. Hinc… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PATERINUS — convitium iis olim aspergi solitoum, ab adversariis Gregorii VII. Pontificis Romani qui huic favebant. Hugo Flaviniac. in Chron. p. 228. Iam vero si quis esset, qui Gregorio communicaret, hîc publice convitiis appetebatur. Hîc haereticus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”